- BENAJA
- BENAJAsub Davide, Dux praetorianae cohortis; Imperator exercitus postea evasit sub Salomone, in locum Ioabi sussectus. Nempe Cerethaeis et Pelethaeis, i. e. Regiis stipatoribus primo praeerat, 2. Sam. c. 8. v. 8. Eius fortitudo commendatur. 2. Sam. c. 23. v. 20. Et Banaia, filius Ioiada ----- percussit duos Aricl Moab, i. e. de verbo, duos leones Moab, h. e. principes et viros fortes ex hac gente: quâ notione apud Orientales vocem Ariel sumi et praeclaros principesque viros eâ indigitari, ex Arabismo docet Bochart. uti supra vidimus. Sequitur, Et ille descendit, et leonens percussit in media fovea die nivis. En aliud eius facinus! Nempe Leo, nive ingruente, in antrum profundius descenderat, cuius umbrâ adversus aeris inclementiam se tueretur: qua ipsa de causa in idem antrum aliquanto post ingresssus Benaia, in leonem ex improvise incidit et obluctantem peremit. Ne virum eximium tam fuisie temerarium credamus et vitae suae prodigum, aut tam futilem virium suarum ostentatorem, ut ultro cum leone includi voluerit et aleam pugnae subire, quod Rabbi Levi contendit etc. Cum quo Benaiae facinore conferri queat facinus Alexandri M. qui leonem rarae magnitudinis in se incurrentem non excepit modo, sed et unô vulnere occidit, apud Curtium l. 8. fere initiô. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.